- DEDITI
- DEDITInon semper recipi consuêvere; ut in pugna ad Granicum Graeci, qui Persae militabant: apud Tacit. Ann. l. 12. Uspenses, veniam liberis corporibus orantes; quod aspernati sunt victores, ut belli potius iure caderent. Sed et acceptos in deditionem sine condiione legas interfici, ut a Romanis Pometiae principes, a Sulla Samnites, a Caesare Numidas et ipsum Vercingetorigem: imo mos hic ferme perpetuus Romanorum in hostium duces sive captos, sive deditos, ut triumphi die occiderentur; quemadmodum Cic. nos docet 5. in Verr. Liv. tum alibi, tum l. 28. Tacit. ubi supra, Alii. Eodem Tacito memorante Galba decimari iussit, quos deprecantes in fidem acceperat, Hist. l. 1. et Caecina, in deditionem accepto Aventico, in Iulium Alpinum e principibus, ut concitorem belli, animadvertit: ceteros veniae vel saevitiae Vitellii reliquit. Cuius rei causae vel ad talionem, vel ad terroris necessitatem, vel ad resistendi pertinaciam, ab Historicis referuntur. Sed haec non sufficere ad iustam caedem, inter alia, inde liquet, quod a captivis et deditis, seu dedere se cupientibus, periculum non est: ut ergo iuste occidantur, crimen antecedat oportet, et quidem tale, quod aequus Iudex morte vindicandum censeret. Unde dedititiis parci voluisle Divinam Clementiam, Iure Sacro militari discimus. vide hanc in rem plura, apud Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis paffim, inprimis l. 3. c. 4. et l. eod. c. 11. Ceterum, uti Supplices, sic Dedititios, coronam nonnumquam iis obtulisse, quibus sese permittebant, saepius apud Polyb. in Eclogis Legat. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.